- GABBARA
- GABBARAgigas novem pedum et totidem unciarum, memoratur Plin. l. 7. c. 16. Procerissimum hominum aetas nostra Divo Claudio Principe Gabbaram nomine, ex Arabia ad vectum, IX. pedum et totidem unciarum vidit. Cum alias septem pedum mensura longissimi haberetur hominis, ut quae Herculi omnium Scriptorum consensu tribuitur, vide infra Septipedes. At Gabbarae seu Gabares, vox Aegyptiaca, quâ condita mortuorum cadavera, quae alii Mumias dicunt, gens ista denotare consuevit. Augustin: de divers. Serm. 120. c. 12. Aegyptii soli credunt resurrectionem, quia diligenter curant cadaveramortuorum: morem enim habent siccare corpora et qusi aenea reddere, Gabbaras ea vocant. Vide Scalig. Ep. 198. et infra, in voce Mumia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.